- RECUPERATORES
- RECUPERATORESquinam olim apud Romanos dicti, et quodnam illorum fuerit officium, inprimis ex Cicerone colligitur. Orat. pro Caecina, quam ad Recuperatores habuit. Sic nempe vocabantur primum Iudices, qui inter Populum Romanum et civitates peregrinas de rebus privatis reddendis, recipiendisque cognoscebant; ea enim Recuperatio dicebatur. Postea vero etiam Iudices, a Praetore, post iudicium constitutum, dati, qui praefecti erantrecuperandisreddendisque; a recuperando proin, quod per eos quisque suum recuperare posset, dicti. Neque vero tantum de bonis inique ablatis, verum, etiam de aestimandis iniuriis,cognitionem habuêre, ut e Gellio discimus, l. 20. c. 1. Crebra eorum apud Verteres mentio. Plautus, Bacchid. Actu 3. Sc. 3. v. 36.Postquam quidem Praetor Recuperatores dedit,Damnatus demum vi coactus reddiditDucentos et mille Philippûm.In Iudicio muralis coronae, post expugnatam in Hispania Novam Carthaginem, duobus se eâ dignos professis, Q. Tribellio et Sext. Digitio, datos a Scipione Recuperatores tres: habes apud Livium, l. 26. c. 48. etc. Hinc Recuperatorium Iudicium, de quo vide Io. Rosinum, Antiqq. Rom. l. 9. c. 15. et plura, de variis Recuperatorum generibus, apud Marcilium, ad Sverton. Vespas. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.